HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT II: De excubiis circa tabernaculum

#Num. II

Praecepit etiam Dominus, ut semper poneretur tabernaculum in medio castrorum, et filii Israel per gyrum excubarent per turmas, et cuneos, quod pro eodem hic accipitur. Turma est proprie triginta millium est. Et dicitur cuneus quasi conveniens multitudo. Excubare enim large hic accipitur; excubiae etiam propriae dici, vigiliae noctis. Ternae tribus per quatuor partes tabernaculi excubabant, ita tamen remoti, ut maximas in medio plateas haberent. Eratque ornatus quasi fori rerum venialium, singulis in ordine constitutis. Opifices etiam artium in stationibus suis erant, ita ut urbi competenter aedificatae, castra eorum simillima viderentur. Judas itaque Issachar et Zabulon castra metabantur ad orientem, Ruben, Simeon et Gad ad meridiem, Ephraim, Benjamin, Manasses ad occidentem, Dan Aser et Nephtalim ad aquilonem. Inter tabernaculum et castra excubabant Levitae in tabernaculis suis, propinquiores tabernaculo quam castris. Et excucubabant similiter per quatuor plagas Moyses et Aaron cum suis ad orientem; reliqui ab his, Caathitae, ad meridiem sub custodia Eliazaris filii Aaron excubabant; filii autem Gersonitae ad occidentem; Meraritae ad septentrionem, et erant utrique sub custodia Ithamar.